Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 62
Unproofread scanNot analysed yet
quid nobis certius ipsis Sensibus esse potest, quò vera aut falsa notemus? Meritò Galenus illos ridet Medicos, qui de rebus sensui evidentibus sententiam, non sensoriis, sed demonstratione aliquâ ferre conabantur. Harveus quidem rectè intulit, similia organa non esse facta, ut alterum sit sanguinis, alterum autem spirituum repagulum. Quare juxta in utroque ventriculo, sanguinis reditus prohibebitur. Tu autem diversitatem valvularum causaris, &in arteria venosa duas tantùm appositas ais, ut spirituoso sanguim ascensus pateat ad pul mones. At, praeterquam quod tali sanguine nihil opus; (ut aliàs probabitur) non potest per idem vas descendenti sanguini, &aeri (quâ etiam de re infrà dicetur) contrarium iter instituere. Verisimile quoque est arteriae venosae orificium duabus majoribus valvulis aequè perfectè claudi, atque venae arteriosae ostium tribus, &minoribus: Quinetiam Riolanus asserit, saepe ternas ibidem valvulas reperiri. Potissima verò difficultas est de aorta, (utrùm scilicet per eam spiritus, an sanguis transeat) inter cujus valvulas tamen, &illas venae arteriosae, tu nullum discrimen reperisti.