# Apologia pro circulatione sanguinis 64

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/64

Similes habent labra lactucas: Et Parisanus, qui fonte labra proluit Caballino, mira hinc nobis fercula conficiet. Nullus autem degustavit? Imò verò Frant. Ulmus jampridem ante te idem corroserat; è cujus penu tu ferè omnia ad hanc rem spectantia depeculatus es: ac propterea tui oblitus eras, cùm pridem gloriosulè scriberes: Parisanus aliena non colligit, ut opinionum novitas, varietas, & subtilitas cuique testificari possunt: & quae praeterea nec lucernam, nec candelae fumum oleant: (certè plurima lucernam non sapiunt, sed potiùs nocturna insomnia) vidit in fonte, & fideliter recenset omnia. Videamus itaque, quam medullam tu noviter ex hoc osse extraxeris. Quaeris primum, quamobrem cor pulset? Dicisque, id fieri duplicem ob finem: Primo vitae causa; deinde praestantioris vitae gratiâ. Libenter verò intelligerem, quomodo pulsus cordis ad meliorem vitam faciat? Dum per illum uis, vitales spiritus producuntur. Ergo vita aliqua esse potest, absque illis spiritibus. Ergo vilissima quoque animalcula, quibus cor pulsat, meliorem inde vitam nanciscuntur. Addis, spirituum horum generationem à cordis motu proficisci.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
