Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò fidenter assero, motum cordis fieri per accidens, ab ebullitione videlicet sanguinis; nec posse illum ullo modo, per se, spiritus progignere. Nimirum Mulierculae, quae sanguinem faciendis lucanicis vehementer concutiunt, magnam spirituum copiam excitarent, unde ipsae magis multò reficerentur, quàm Democritus olim ab olfactu panis calidi. Nam &motus adest, &quidni calor à motu productus? quae ex tuâ sententiâ spiritus producunt. Sin peculiarem aliquem cordis motum causeris, oportet doceas, quid nam illud sit in corde singulare: quod nunquam à te factum est.