# Apologia pro circulatione sanguinis 65-2

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/65-2

Quaeris deinde, ex quo sanguine hi spiritus fiant? Dicisque, debere esse subtilem, elaboratum, & ab omni faece repurgatum. Esto. Quae ritur itaque, quodnam viscus huic muneri destinatum sit? Respondeo, non unicum, sed plura: intestina scilicet, lien, hepar, & vesiculae, fellea & urinaria; à quibus omnibus chylus & sanguis à suis sordibus defaecantur. Sed te loquentem audiamus: Non defaecatur, ais, per septum cordis, tum ob alias rationes, tum aliisque animantibus desiquia illua in piscibus, deratur. Quid porrò? Ergo Harvei sententia de circulatione sanguinis concidit. Nae tu validus pugil, qui tam facilè adversarium prosternis!

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
