Latin
66
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 66
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm hac de re postea videbimus: Perge itaque. Oportet membrum hoc cordi vicinum sit, ut deficientibus spiritibus novas continuò suppetias ferat. Oportet, sanguificatrice vi donetur, &spirituum vitalium calore, perpetuoque arteriarum motu praeditum sit. Quorsum autem tantus fervor? Ut nimio calori &siccitati cordis seriò praesto sit. Pulchrè haec congruunt: estque subtili philosopho digna illatio. Denique oportet, membrum hoc excrementa, &terreum, crassum, atrumque humorem, ad progignendos spiritus ineptum, avertat. Tantis propositis honoribus, quis non expectet litigantia viscera? Commodè autem Parisanus arbiter uno nutu litem dirimit: Nullumnique, ait, viscus hisce muneribus magis idoneum esse posse, ipso liene. Spes est, meliùs actum iri in posterum cum mortalibus: splenemque tanto honore dotatum haud ampliùs melancholiâ laboraturum. Accidit certè, quod vulgò dicitur: Splen ridere facit. Quis enim à risu sibi temperet, cùm videat subtilissimum mortalium desertam ab omnibus opinionem tanti fecisse, ut eâ solâ, ad pulcherrimi inventi firmissima fundamenta evertenda, tanquam invictâ machinâ uteretur?