# Apologia pro circulatione sanguinis 67

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/67

Ulmus, Varolius, & Carolus Piso, jampridem in eam sententiam, nisi fallor, inciderunt; quòd viderent arteriosum sanguinem sero abundare, & L. 4. de morb. c. 20 Hippocrates splenem aquae fontem constitueret. Verùm ego postea hujus rei aliam, veram. que causam reddam. Videamus interea, quae tu lieni privilegia donaveris; ut eum cordi condum promum faceres. Est, inquis, viscus cordi proximum. Quid audio? an propius hepate? consule oculos, si iis fidem adhibes. Imò dices, respectu arteriarum, quae sinistrum ventriculum adeunt. At, inquam, nè sic quidem. Et ut fuerit maximè, tantillum sanè intervalli parum obesse arbitror. Quin tu enim eodem jure chylum omnem ad hepar immediatè è ventriculo deducis: nullum autem ex intestinis, quia haec longiùs absunt. Deinde ais, lienem sanguificatrice vi donari: Quod etiamsi concessero; num tu hepati eandem virtutem denegabis? Porrò, lien spirituum vitalium calore, & arteriarum perpetuo motu pollet. Non est illud ὁμολογέμενον. Audi Riolanum: Cupio, inquit, istos plexus venarum Anthror& arteriarum mihi demonstrari, cum nullos ad-12. c. 23. huc deprehendere potuerim. Iterumque: Si lien venis & arteriis conspersus sit, cur in totâ ejus substantià formam venae & arteriae vix agnoscas, sed fibras potiùs quàm vasa? Propterea scripsit L. de princip. Hippocrates, splenem mollem esse & fibrosum. Et de calore quae loqueris, quomodo cum iis Nob exer. conveniunt, quae alibi à te dicta sunt? nimi- pag. 293. rum, lienem cor refrigerare, & humectare, aquosum humorem illi praebendo: Quae Arabum sententia erat. Ego verò isthaec tibi largiar, ac libenter quidem.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
