Latin
68
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Dicamque, sapientissimè à Natura factum esse, ut illud viscus calore majore foveatur, quod chylum crudiorem conficit. Verisimile quippe arbitror, imò verissimum, lienem ad se chylum crassiorem, si non omnem, per ramum splenicum divertere. (ἀντισπαν, ut loquitur Aristoteles antequam ad hepar perveniat. Sed in quem finem obsecro? An ut inde rectà ad cor feratur? Nequaquam: verùm ut aliquantulum ibidem contatus, ulteriùs postea in hepate conservetur. Ad quam ἀνάδοσιν plurimum confert sanguis arteriosus per lienem recur rens: Ille enim dilutior cùm sit, transferendo crassiori chylo potûs vicem supplet. Ut verbo dicam: haec omnia meliore jure pulmonibus convenirent: quippe qui &cordi viciniores; &jugi motu, sanguinem spiritibus gignendis idoneum praepararent. Quid obstat? Nempe sanguinis spirituosi in pulmones per arteriam venosam ascensus. At illud tuum insomnium est. Et ut verum sit; an non ejusdem sanguinis per aortam descensus. idem à liene fieri prohibebit? Dices: nihil sanguinis pulmonibus superest; sed quicquid illò commeat, ab iisdem absumitur. Mira hercle pulmonum βελιμία! Verùm haec res suo loco expendetur.