Latin
70
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quo solo argumento, (addit; tanquam Achille, destruitur Ulmi, &Caroli Pisonis (&Parisani) opinio. Parisanus autem, ceu Paris alter, facilè hunc Achillem prosternit. Omnia animalia, inquit, lienem habent etiam parva, imò minimi pisciculi, quicquid Aristoteles dicat. Nos enim omni adhibita diligentiâ, nullum vidimus sanguineum animal hoc viscere destitutum. At nos parum credimus tuis oculis, cùm nostri nos contrarium doceant. Praesertim, cùm minora isthaec animalcula tantopere à te spreta sint, unique homini incumbendum suadeas, non est verisimile, te accuratam illis operam impendisse. Quid verbis opus est? In plurimis avibus, nullum unquam splenem deprehendes. Quod tamen non arbitror fieri, uti Caelius Rhodiginus voluit, quoniam pennarum vis recrementum absumat melancholicum, sed quia temperantius, ciboque fere homogeneo pascuntur. Quid etiam de commento vestro fiet, cùm lien hepatis locum possidet? Id enim aliquando contigisse, testantur* Aristoteles, &L. I. hist. Plinius: &Spigelius, idem in cuniculis L. II. c. non semel deprehendisse, author est.