# Apologia pro circulatione sanguinis 74

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/74

Spiritus enim per angusta penetrant; at sanguis capaciorem locum postulat. Galenus ait, propriam cujustibet partis actionem, sequi propriam substantiae illius speciem: quare, quae vasa eandem substantiae speciem fortita sunt, illa quoque eandem actionem obtineant oportet. Similitudo autem tua claudicat: nam etiamsi consimiles venae & arteriae, aliae sanguinem, aliae chylum, & semen aliae deferant, (quod tamen adeò liquidò non constat) nihilominus omnes uniusmodi magnitudinis venae, parem quoque humorum quantitatem in se continent: quod hic dici (ex tuo arbitratu) neutiquam potest. Quae de usu horum vasorum in foetu a te allata sunt, postea discutientur. Non possum autem sicco pede (ut dicitur) praeterire, quae de vena arteriosa adnotâsti: videlicet, factam illam crassa ac densa tunicâ, nè tantundem aeris, atque in arteriam venosam illabitur, illam ingrederetur. Quamobrem verò? Ne, scilicet, dexter cordis ventriculus, sinistro minùs calidus, refrigeretur. Quid autem impedit, cùm ejusdem tamen capacitatis sint?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
