Latin
75
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 75
Unproofread scanNot analysed yet
Et quorsum aer omnino dextrum ventriculum adeat: siquidem ex illo (ut censes) sanguis fervidus, spumosus, &pulmonibus nutriendis idoneus, prodire debet: Similiter, factam esse illam venae arteriosae craßitiem, ne spiritus maternus, ab aorta exceptus, &per eam ad pulmones delatus, in itinere transpiret, à ratione prorsus absonum videtur. Meliore enim jure, post natuin foetum, arteria venosa talem cras sitiem nacta esset, nè spiritus proximè è corde delati transvolarent: hi namque fervidi &subtiles sunt; illi autem per longas ambages defatigati, languescunt. At natura de praesentibus tantùm solicita, de futuris nihil prospexit. Ubinam igitur ejus toties decantata providentia? Nec magis video, cur, ob pulmonum compressionem, vena arteriosa vestiatur densa tunicâ, arteria venosa autem, ob eandem rationem, non item. Contactus hujus tui cauda, verè cauda est: quâ dum pulverem excitares, oculis propriis cavendum erat. dibzy G Google LIcèt vena arteriosa duplici tunicâ donetur, plus tamen sanguinis in se continet, quàm uterque, vel alteruter saltem descendens ramus in cruralem. Atqui alteruter horum, plures partes irrigat, quàm vena arteriosa: superest igitur eadem difficultas. Hunc levis armaturae militem, cùm elumbem cerneres, ad triarios perfugisti: quorum etiam experiemur robur.