# Apologia pro circulatione sanguinis 76

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/76

Magni, inquis, & continui pulmonum motus, sanguinis plurimum absumunt; quare magnâ hujus copia opus est. Quidni igitur, ad digitos etiam, semper fere mobiles, magna vasa perducta sunt? quidni ad oculos? Ain verò, motum absumere sanguinem? Non diu est, cùm diceres, sanguinem à motu rarefieri. Quâ ratione, sanguinis parva copia in amplum extenditur, parumque ejus in plurimas partes diffunditur: contrà autem, ibi multum sanguinis perit, ubi glutinis instar crassior sanguis apponitur. Et quis intelligat, quo pacto motus, per se, sanguinem absumat. Mirum est, integrum quoque mare à continuo suo aestu non absumi. Quo pacto, obsecro, à motae partes sanguinis discutiuntur? quove avolant? an unà cum aere, & fuliginibus explosae in auras abeunt? Aristoteles quidem sudoris sanguinei meminit: tu verò halitum quoque sanguineum peperisti. Dic sodes, an non sanguis ille in pulmonum substantiam transit? opinor fateberis. Putasne igitur, tantundem pulmonis discedere, quantum sanguinis singulis cordis ictibus accedit? Frivolum mihi crede, est adeò juge corporis nostri effluvium.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
