# Apologia pro circulatione sanguinis 77

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/77

Et licèt pulmones spatio quidem ampli sint, mole tamen & pondere sunt exigui; quare parum sanguinis iisdem instaurandis sufficeret: crura autem, musculosa & ponderosa cùm sint, plurimum sanguinis desiderabunt. Nec magis calor sanguinem absumit, quàm motus. Serum equidem illi admixtum, ut pinguem tamen & aliquantulum exhalet, glutinosam ejus partem, quae sola apponi apta est, nunquam discutiet. Quorsum enim sanguinem tam liberaliter educimus in febribus ardentibus, si is adeò facilè à fervore absumitur? profectò parcendum erat vitae balsamo. Et unde, quaeso, pulmonibus tantus ardor, qui frigidum aerem perpetuò attrahunt? Hippocrates certè, Pulmonem na. I. de corde. turâ frigidum esse statuit, & inspirato aere magis refrigerari. Denique, si calor pulmonum tantùm sanguinis absumit, quid faciet calor lienis, quem tu insignem in eo reperiri, decrevisti? Quomodo in liene tantum sanguiriis exuperet, quantum conficiendis tot spiritibus sufficiat, & pulmonibus idem evenire non possit? praesertim, cùm horum vasa multò ampliora sint. Neque arteriae pulmones percurrentes alicujus momenti sunt: quantò enim plura & majora vasa in cruribus continentur?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
