Latin
78
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 78
Unproofread scanNot analysed yet
Ridiculum verò est, quòd sitim à loquela contractam, sanguine restingui putas. Reliqua, quae de aeris ingressu, redituque, &fuliginum expiratione addidisti, non oppugnabo, cùm nè per se quidem stare in arena valeant. Quid autem, si hic evicero, sanguinem corpus animalis nullatenus nutrire: an non planè opinionem illam vulgarem tibi expectorabo? Proh deum hominumque fidem, inquies, quid hic monstri alitur? Experiar tamen, quid rationibus haud adeò levibus, sis responsurus.