# Apologia pro circulatione sanguinis 79

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/79

Hippocrates & Galenus statuunt, alitionem fieri à quatuor humoribus in sanguine contentis, pituita nempe, bile utraque, & sanguine speciatim dicto. Aristoteles autem censet nutritionem fieri à solo sanguine: & Hofmannus ex sententia Averrois, per solum sanguinem intelligit, non venosum tantum, sed & arteriosum; quatenus illi duo sanguines, per mutuas vasorum anastomoses communicant: & ex duobus fieri unum, dante modò naturâ plus sanguinis venosi, modò plus arteriosi, prout pars nutrienda craßior vel subtilior est. Et alibi existimat, venosum sine arterioso nutrire non posEgo se, quòd ab hoc spiritus accipiat vitales. verò neutrum horum nutrire arbitror: idque ob rationes nunc dicendas. 1 Plurimae partes nutriuntur, ad quas sanguis non pertingit: ut ossa, pili, (nam & hos quoque verè nutriri, una tecum censeo) cerebrum, nervi testiculi, ligamenta, &c. Etsi enim in illis sanguis reperiatur, non tamen in singulis eorum partibus, utì oporteret. Alimenti enim vis, inquit Hippocrates, ad ossa usque pervenit, & oßium partes. An igitur ad Ossilaginem sive deam ossium formaVarolius anat. l. 2. Cremoninus de orig. & prin. memb. & Hofman. com. in Gal. de uspar pag.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
