Latin
8
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Statuebam etiam, finiro hoc opere, in animadversiones Primirosii qui primus sententiam tuam expugnatum ivit, advertere: Sed cùm argumenta ejus plurima ab iisdem telis, quae Parisano intentaveram, percussa cernerem; sciremque viros alios Medicinae consultissimos hanc cum illo litem agere, inter quos Henricus Regius, haud è trivio philosophus, validissimos ejus arietes nuper retudit; mutavi sententiam, placuitque ab ulteriore contentione desistere. Hâc autem meâ operâ, si quid luminis praeclarae tuae sententiae attuli, erit quod gaudeam: sin contrà, dum interdum novum iter instituo, tenebras eidem offuderim, tu, spero, pro solita tua humanitate, benignè condonabis. In Lampadem vitae, à clarissimo viro, D. GEORGIO ENT, Med. Doct. ingeniosè excogitatam.