Latin
DIGRESSIO III
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 80
Unproofread scanNot analysed yet
Ibid. L. de alimento, formatricem confugiendum est, ut sanguinem per invisibiles meatus transvehat? Sanguis (inquit Dominicus Sala Promotor olim meus Patavii, mihi semper colendus) non penetrat ad intima omnium partium: id enim sensus non concedit, praecipuè in oßibus, ligamentis, cartilaginibus, in aliquibus membranis, quae in adultis nullis venis praeditae sunt, nec vestigium ullum sanguinis habent. Quòd autem sanguis vicina loca alluat, id factum, ut partes singulae à spiritu vitali, quem secum defert, foveantur.