# Apologia pro circulatione sanguinis 81

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/81

Ita, in cerebro venae nuspiam sunt, nisi ubi membranae, quae earum stabilimentum sunt, praeterquam in plexu choroide, aliisque forsitan paucis locis. Proinde, ait Platerus, plexus choroides facti sunt, ut interior haec cerebri substantia quae nullis anfractibus constabat, (ac propterea membranas cum vasis excipere non poterat) spiritu vitali frueretur. Ad quem sensum etiam Hofmannus: Cùm locus, ob excrementi frigidi praesentiam, opus habeat insigni calore, debuerunt etiam adesse insignia vasa, quae spiritum cum sanguine adducerent. Ecce, calefaciendi ergo, vasa in cerebrum perducuntur, non autem nutritionis gratiâ: aliàs enim minima quoque cerebri pars à sanguine perlueretur. Nec quisquam, opinor, sanguinem in cerebro extra vasa sua migrare arbitrabitur; nisi qui à minima quoque norum horum laceratione, periculum imminens ignoraverit. Spiritus autem (utpote ignei) quoquoversum extra vasa sese diffundentes, satis Metropolin frigidi calefaciunt. Propterea, ut opinor, Aristoteles sanguinem in cerebro contineri negavit; quia in illud, uti in carnosam sive musculosam corporis substantiam, non effunditur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
