Latin
DIGRESSIO III
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 83
Unproofread scanNot analysed yet
Ac propterea graciles byGoogle les liberaliorem venae sectionem ferunt; quòd carnosa &musculosa eorum pars, strigosior cum sit, minorem quoque sanguinis copiam in poris suis absorbeat: venae autem etiamsi exhauriantur, minore tamen istuc damno evenit, modò, quantum lampadi satis est, supersit. At verò torosis &praepinguibus damnum à copiosâ sanguinis evacuatione contingit, quia habitus eorum, sanguine calidiore depauperatus, serosis humoribus oppletur, facileque in cachexiam degenerat. Similiter, in habitiore corpore, ubi plures partes nutriendae sunt, ibidem quoque, pro earundem instauratione, majore sanguinis, &propterea cibi copiâ opus esset: At obesuli plerunque minus comedunt, quàm macilenti: tales enim angustas venas habent, vitamque fere ociosam degentes, exiguum faciunt spirituum dispendium. Nimirum, pars chyli minima abit in succum nutritium (neque enim tam repentina, ac vulgò creditur, fit partium corporis dissipatio) reliquum autem secreto inutili, per venas ad cor transiens, in spiritus abit. Propterea quae spiritus refocillant, famem quoque sedare persentiscimus. Ideoque Hippocrates ait: Famem vini potio solvit. A vino enim riviviscunt spiritus, Ut vigil, infusâ Pallade, flamma solet. Ob hanc causam, ut etiam fabulae locus sit, di Homerici, tanquam cicadae, exsangues sunt: Οὐ γὰρ σῖτον ἔδυσ, οὐ πίνους αἰθοπα οῖνον. quia triticum non comedunt, neque vinum rubrum potant; quae duo prae caeteris omnibus maximè sanguinem adaugent. 3 Si sanguis corpora nutriret, praesente illo, nemo fame enecaretur: Atqui, plenis propemodum venis, homines fame pereunt. 4 Si à sanguine nutrimur, &hepar sanguificat, cur non hoc in immensam molem crescit? imò cur interdum contabescit?