# Apologia pro circulatione sanguinis 86

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/86

Quod argumentum, licè adversus te (circuitum sanguinis negantem) nihil ponderis habeat: habebit tamen fortè aliquid apud eos, quibus de circulationis hujus veritate persuasum est. Quo autem motu, succus ille nutritius feratur, res dictu omninò ardua, & alterius loci est, in eam accuratiùs inquirere. Id nunc dicam solùm, specimen hujus rei in ovo conspici posse: ubi pullus nutritur ex albumine, quod est succus noster alibilis: spiritus autem fit è vitello, qui est sanguinis rudimentum. His tu fortè, inter alia, objicies, Foetum in utero, sanguine solo nutriri; & editum jam lacte ali, quod est sanguis dealbatus. Verùm ego utrumque pernego; & contrarium suo loco evincam. Quicquid autem hujus fuerit, problematicè haec à me obiter disputata sunt: & ut falsa sint, circulationis tamen veritas neutiquam labefactatur. Ulmones non moventur à diaphragmate, sed attolluntur ab ingrediente sanguine è dextro cordis ventriculo. Fatemur quidem, dextrum cordis sinum pulmonum gratiâ fabricatum esse.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
