Latin
ANATOMICA
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 89
Unproofread scanNot analysed yet
ANATOMICA Exercitatio de motu cordis &sanguinis in ani malibus. CAP. I. Ene habet, quòd debitas Harveo laudes &ingenuo viro dignum farependas; cis: malè autem, dum miraris eundem totam Londinensium Academiam in sententiam suam pertraxisse. Id enim nunquam factum: suntque, nè fallaris, etiam apud nos, veteris Philosophiae principiis adeò imbuti, ut nova, licè verissima, nequaquam admittant. Libelli dedicatio, leve argumentum est: neque enim facilè crediderim, universum Venetiarum Collegium de novo isthoc lienis officio, tecum sentire, licèt illi pariter tractatum hunc tuum dedicaveris. Multis quidem, non Londinensibus solùm, sed &exteris; neque istuc magico aliquo susurro, (ut arbitraris) sed magia naturali, sive rationum ponderibus, ut in sententiam ipsius irent, persuasit. Inter quos, ego quoque nomen meum libenter profiteor. Descendi autem in arenam hanc, non tam gloriolae alicujus aucupio, (sum enim tenuitatis meae probè conscius) sed quòd, tam facili causae advocatum hactenus deesse, puduerit: tùm etiam. ut vacivas horas tam pulchrae speculationi impenderem.