# Apologia pro circulatione sanguinis 91

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/91

Quòd profectò Harveus, & Londinenses Medici haud aegrè tulerint, utpote quibus Ἐρμῆς κοινός, & per quos cuilibet, in obscuris rebus, quicquid libuerit statuendi potestas conceditur. Quamobrem, spero, nec Parisanus molestè feret, si obscuri nominis Juvenis tam praeclaro sei obstrigillem: Et si quando liberiùs aliquid à me dictum fuerit, id à juvenili fervore profectum arbitrabitur. Ut dicendorum ratio faciliùs constet, placuit hoc loco brevem cordis & originis animalium σκιαγραφίαν instituere: ut plurima, quae aliàs distrahenda erant, ad hanc, ceu normam aliquam, referantur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
