# Apologia pro circulatione sanguinis 93

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/93

Spiritus autem ille, maximam partem nihil aliud est, quàm sal volatilis, in quo virtus rei praecipua continetur; & cum sale fixo maritatus, mirùm quantùm polleat, si rerum harum peritis credimus. Similiter, per calorem solis, humores tenues, variis ejusmodi salibus impraegnati ascendunt, aeremque nostratem constituunt; denuoque in elementa, unde evecti erant, relabuntur: quinetiam interdum majore copiâ, roris formâ decidunt, cujus operâ terra & aqua spontaneos suos foetus producunt. Indicium hujus rei est, quòd, si aquâ calidâ terram perfuderis, (namque eo modo sal omnis educitur) nihil postea in ea nascitur, neque vermiculi, neque lapilli, nec gramen, imò nè semina quidem ei commissa, licèt Soli haec terra exponatur, & aquâ stillatitiâ irroretur: Nihil, inquam, inde progignitur, donec per aliquod temporis spatium sub dio posita, novo rore sive sale vivifico impraegnetur. Rore enim omnes plantae (ceu cicadae) pascuntur, & vivificantur. Hic, nè quid amplius dicam, est anima mundi Platonis.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
