# Apologia pro circulatione sanguinis 95

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/95

Ita muscae parvulae, à spiritu acido vini moscatellini, (quod ab illis nomen sortitum est) qui in prima ebullitione avolat, producuntur. Sim iliter, in aceto ferè semper vermiculi reperiuntur. Et si quis vino, vel etiam aquae, parum vitrioli immerserit, brevi, magnam eorum copiam prognatam conspicabitur. 4 Hinc fit, ut, à nimio coitu, capilli, qui tali sale abundant, defluant: & ossa, eo impraegnata, in lue venerea afficiantur. Tandem, semen de natura salis esse, Chymici probant; quia ex semine parentum fiunt morbi haereditarit, ut calculus, arthritis, lepra. Ex tribus autem principiis hypostaticis (ut vocant) sal solus est fixus, & firmus. Morbi autem, qui ab aliorum principiorum vitio fiunt, à Mercurio scilicet & Sulphure, quales sunt catarrhi, & febres, haud ita facilè ad posteros pertingunt. His ita praemissis, etiamsi non omnino apodicticis, saltem probabilibus, quod fortè in hac rerum caligine suffecerit; ad rem ipsam progredior. Sal iste resolutus, sive semen, in coitu à mare in uterum projectum, in conceptu cor tantùm constituit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
