Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 96
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla, inquam, animalis pars, praeter cor solùm, è semine primùm constat, sive à mare proficiscitur. Proximè quidem ad hanc veritatem collimavit Coelius Rhodiginus, ubi ait: Cor in utero nascentibus formari orimùm, traditum ab naturae prudentibus est: semen quippe maris in vulva conceptum resolvitur in spiritum: hic verò menstruo sese insinuat humori, atque ibi domicilium quodammodo struit, quod est Cor. Sed &ibidem mox reliquorum consurgit generatio. Eandem porrò &exsanguium esse rationem volunt, in quibus non cor quidem, quod illis abest, sed cordis analogon producitur primò. Novi equidem, quantopere haec à tuis, aliorumque dogmatis, sint dissentanea. Liceat tamen, tuâ pace, quia vera videntur, liberè asserere. Atque ut clariùs id possimus, ovum accedamus, è quo, vel ejus a nalogo, omnia generantur. Idque fiet exemplo veterum, qui ex ovis documenta generationis sumpserunt. Enimvero, Duntaxat rerum magnarum parva potest res Exemplare dare, &vestigia notitiai. In ovo igitur, vesicula illa secundo die palpitans, semen galli est: neque enim aliud alibi in ovo reperias. Atqui ipsa illa vesicula, te quoque, opinor, fatente, cor est. De parenchymate non loquor, quod postea muniminis gratiâ accrescit.