# Apologia pro circulatione sanguinis 96

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/96

Nulla, inquam, animalis pars, praeter cor solùm, è semine primùm constat, sive à mare proficiscitur. Proximè quidem ad hanc veritatem collimavit Coelius Rhodiginus, ubi ait: Cor in utero nascentibus formari orimùm, traditum ab naturae prudentibus est: semen quippe maris in vulva conceptum resolvitur in spiritum: hic verò menstruo sese insinuat humori, atque ibi domicilium quodammodo struit, quod est Cor. Sed & ibidem mox reliquorum consurgit generatio. Eandem porrò & exsanguium esse rationem volunt, in quibus non cor quidem, quod illis abest, sed cordis analogon producitur primò. Novi equidem, quantopere haec à tuis, aliorumque dogmatis, sint dissentanea. Liceat tamen, tuâ pace, quia vera videntur, liberè asserere. Atque ut clariùs id possimus, ovum accedamus, è quo, vel ejus a nalogo, omnia generantur. Idque fiet exemplo veterum, qui ex ovis documenta generationis sumpserunt. Enimvero, Duntaxat rerum magnarum parva potest res Exemplare dare, & vestigia notitiai. In ovo igitur, vesicula illa secundo die palpitans, semen galli est: neque enim aliud alibi in ovo reperias. Atqui ipsa illa vesicula, te quoque, opinor, fatente, cor est. De parenchymate non loquor, quod postea muniminis gratiâ accrescit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
