# Apologia pro circulatione sanguinis 97

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/97

Et haec ratio est, cur in ovis subventaneis, hujusmodi vesicula sive bullula nunquam reperiatur. Cor, inquam, deest: quare nunquam ad vitam perducuntur. In ista enim saliente vesicula, latet spermatis pars ζωποιητικὴ: ideoque Aristoteles ait, cor esse οἷον ζῶον τι quasi animal quoddam. Et alibi, non tantùm cor vocat, ὥσπερ ζῶον κεχωρισμενον διὰ τὴν ὑγρότητα ζωτικὴν ἦν ἔχει· sed etiam addit, ἐξέρχεσθαι ἐξ ἀυτοῦ, ὥσπερ ζωον τι, τῶν τοῦ σπέρματος δύναμιν. Quo, non video, quid luculentiùs pro sententia nostra adferri potuerit: siquidem ab hujus salis, sive seminis, virtute. vis plastica totius corporis dependet. Et rationi consonum videtur, ut pars princeps, prae reliquis, à vitae principio, semine inquam, oriatur: fidemque auget, quòd vesicula illa, prae caeteris omnibus partibus, albicat, & chrystalli instar pellucida est. Quod aliqui de tribus bullis simul apparentibus fabulantur, Hosmannus, vir limatissimi ingenii, commentum hoc jam pridem difflavit, ut novo negotio non sit opus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
