# Ars Historica 1.1.11-12

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.1.11 to 1.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.1.11

Quarta est opinio Agellii , cui in noctibus Atticis historia est quaevis rerum gestarum narratio, ita ut ei historia, et annales differant, quemadmodum genus et species. Annales enim omnes, sunt historiae; at non omnes historiae sunt annales. Historice neque speciatim indicat rationem ea scriptis consignandi, quae a seculo nostro sunt remota; neque ea solum prodere docet, quae aut viderit quis ipse, vel videre potuerit; ut plane neque Verrii, neque Ciceronis aut Cornificii interpretatio huc faciat: sed generatim monstrat modum, quo, cum annales, tum quaevis aliae historiae scriptis optime consignentur. Verumtamen quia, qui facere nôrit historiam, in quâ exponantur caussae, ac consilia, aliaqueue, quae haut requiruntur in scribendis annalibus, is quoque annalium conscribendorum artificium perspectum habebit: (unde in historia etiam annales contineri, Servius ait) eo omnis fere opera historices est de conficiendâ historiâ istiusmodi, qualem folam Sempronius Asellio historiae nomine dignabatur. Ac de vocabulo satis, nunc ad rem accedamus.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
