# Ars Historica 1.1.6-8

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.1.6 to 1.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.1.6

Cum vero narrationes proprie singularium sint, haec autem, ut diximus, vel a Deo et natura sint, vel a voluntate humana, vel ab utroque horum: primum quidem genus tractat historia naturalis; non illa, quae philosophiae pars est, sed quae solum singularia narrat: postremum genus considerat ea, quae … vocatur: medium genus a nobilissimâ parte appellatur historia civilis: sub quâ etiam Ecclesiasticam, et Scholasticam, uti philosophorum vitas, merito comprehendimus, cum ecclesiae et scholae pars sint civitatis sive Reip. Cum autem late adeo pateat historia … , satis liquet, hujus generis esse, tum narrationes institutas de fitu alicujus regionis, vel urbis, aut ejus moribus, institutis, legibus: item quae sunt de philosophorum opinionibus, aut sapientum dictis, aut imperatorum stratagematis: item quibus exponuntur vitae, sive privatae sive publicae personae; seu viri, seu feminae. Verum imprimis sibi hoc nomen vendicant illae, quae sunt de rebus gestis unius pluriumve populorum, aut civitatium. Ut quae referunt res Atheniensium, aut Romanorum, sive universe, sive ex parte, ut de bello Peloponnesiaco, aut bellis Punicis, et similibus. Quid quod multis ne fic quidem satis presse ea vox accipi videtur? Adeo ut etiam in controversiam veniat, cujusmodi de rebus gestis narratio nomen historiae mereatur, tam varie variis serram ducentibus. Prima est sententia Sempronii Asellionis , cui historia et annales distinguuntur, quod in historia referebantur res illustres, ac eorum caussae quoque, et consilia, et quomodo aliquid gestum esset: annalibus autem res quidem illustres continerentur, sed tantum, quo anno, et a quibus quid gestum esset, exponeretur: quemadmodum, si nec res illustres essent, ad acta diurna, (… Graeci, diarium Sempronius Asellio vocabat) non ad historiam, aut annales, pertinebant. Tacitus lib. decimotertio Annal. Nerone secundum, L. Pisone consulibus, pauca memoriâ digna evenere; nisi cui libeat, laudandis fundamentis, et trabibus, quîs molem amphitheatri apud campum Martis Caesar exstruxerat, volumina implere: cum ex dignitate populi Romani repertum sit, res illustres annalibus; talia diurnis actis mandare.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
