Latin
1.1.9 to 1.1.10
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.1.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Altera est sententia Verrii Flacci ,Servii ,Isidori ,quibus historia proprie est narratio rerum gestarum, quarum quis fuerit …,aut quas videre potuerit; cujusmodi sunt, quae quis ab iis accepit, qui ipsi rebus gestis interfuerunt. Haec se secutum scribit Thucydides ut proprie juxta hos ejus libri dici possint historici, quia, secundum illos, eo differat historia ab annalibus, quod in his referri possint, quae aetatem nostram antecesserunt, in historia non possint. Et hanc sententiam eo plerique, atque eos inter Franciscus Patricius ,defensum eunt, quod …dicatur ab …,ut proprie inspectionem, sive …notet. Sed de etymo falli, satis liquet ex iis, quae ante diximus. Interim …anguste ita quandoque accipi, ut iis solum conveniat, quae …didicimus, cognoscimus ex Galeno …,ubi Empiricis ait …vocari, quicquid aliquando observassent, magnamque horum copiam dici …,memoriam vero eorum, quae frequenter eodem modo viderint, ab illis …nuncupari, eademque ubi didicerint, appellari …. Verba Galeni sunt : …. Iccirco Plutarchus lib. de defectu oraculorum …conjungit. Dicit enim : …. Quae maximus Turnebus ita vertit: Sese autem cognoscendi visendique caussâ, imperatore mittente, navigasse. Atque inde lucem capit Appuleii illud de dogmate Platonis: Ceterum tres ejus (Platonis) ad Siciliam adventus, mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae gratiâ, ut naturam Aetnae, et incendia concavi montis intelligeret: secundo, petitu Dionysii, ut Syracusanis assisteret, profectus est, etc. Ubi historiaegratiâ ait, ut Plutarchus …. Qui et in Solone similiter dixit, …. De secundâ sententiâ satis. Tettia vero est Ciceronis ,ac Cornificii ,quibus historia est narratio rerum gestarum, ab aetatis nostrae memoriâ remotarum: eaque sententia e diametro cum secundâ pugnat. Nam quae de bellis Punicis scripsit Livius, non erunt historia Verrio, erunt Ciceroni ac Cornificio: quae de suâ aetate idem memoriae prodidit, non erunt historia Ciceroni ac Cornificio, erunt Verrio. Ciceronis vero ac Cornificii sententiam ex Cicerone ipso refellere licet. Nam eruditâ illâ ad Lucceium epistolâ postulat Tullius, ut eorum, quae in consulatu suo gessisset, historiam scribere Lucceius vellet. At utique ea a Ciceronis memoriâ non erant remota.