# Ars Historica 1.11.2.1-3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.11.2.1 to 1.11.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.1

Unde est, quod iis etiam capitur, quae commentitia esse non ignorat: ut sunt Heliodori Aethiopica, Luciani et Appulcii … in asinum, similiaque otiosorum hominum figmenta. Alterum huic praeceptum addit Dionysius, ut consideremus, unde principium sumere, ubi item desinere oporteat. Quae aliquis ad dispositionem potius pertinere existimet. Sed non ita est. Neque enim hoc Dionysius vult, ut videamus, quid ex dicendis primum, quid medium, quid ultimum debeat locum occupare: sed jubet, ut postquam animo omnem rei historiam complexi sumus, illud etiam cogitemus, num initium ac finis temporis, quo historiam circumscripsimus, belle sibi respondeant, jucundaque ac grata futura sint civibus nostris. Hoc si est, ita occipere ac desinere jubet: sin minus; satius putat, ut vel altius ordiamur, vel aliquid de initio praecidamus: ac similiter vel citius desinamus, vel ulterius narrationem extendamus. Unde autem auspicari, ubi finire oporteat, id nos putat honesto, atque jucundo metiri oportere. Ait vero, hac etiam in re Herodotum debere Thucydidi praeferri. Illum enim prudenter incipere a caussis, propter quas barbari Graecos injuriâ afficere coeperunt: desinere vero in poenis, quas propterea Graecis barbari dedere: Thucydidem contra incipere ab infelici Athenarum statu, atque ita eum narrare, ut belli caussas non obscure Athenarum civitati adscribat, cum eas in Lacedaemonios conjicere posset, atque adeo, si Dionysium audimus, id facere debuerit: praesertim cum non civis ipse modo Atheniensis foret, sed unus etiam de primoribus. Ego vero nullam hic Thucydidae culpam video. Nam historici munus implevit, cum iis culpam adscripsit, penes quos eam esse arbitraretur. Siqua stulte gesta sunt; qui fecere, in caussa sunt; non Thucydides, qui narrat. Nec enim ea ipse comminiscitur; sed verbis tantum significat. Scite hac de re judicat Lucianus, cum ait: …. Si tacendo, aut contrario modo narrando, corrigi res possent, facillimum fuerat Thucydidi, uno ac tenui calamo munitiones Epipolarum invertere, Hermocratis triremem submergere, et execrabilem istum Gylippum confodere interea dum vias obstruit, et fossis intercludit.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
