# Ars Historica 1.11.2.12-14

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.11.2.12 to 1.11.2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.12

Quare omnibus veritatis amantibus magnam adferre voluptatem solet, si ea audiant, aut legant, quae graves et prudentes viri vidisse se, vel audiisse testantur. Imprimis si ea, ut dixi, pertineant ad viros principes, vel virtute aut eruditione praestantes. Sane Damis olim, cum in Apollonii vita minutias quasdam adspersisset, atque eo nomine culparetur; belle respondit, etiam ea, quae de mensis Deorum deciderent, colligi oportere, ne ambrosiae illius pereat quicquam. Quod vero minora sint, facile altero compensari, quod sint certiora. Propterea enim magis fere afficere animos solent, quam majora aliorum, quorum fides minus est certa. Adhaec altera etiam ratio accedit. Nam ita cum omnibus comparatum est, ut eo sibi placeant, quo caeteris antistant: unde fit, ut siquid rectius ceteris noverint, utcunque exile videatur, lubentes tamen, ubi se offert qualiscunque occasio, sermoni illud, aut scriptis, inspergant. Quod etiam a Cicerone factum videmus lib. v. Tuscul. Quaest. Ubi de vita beata disserens, interserit historiam de indagato, atque invento a se Archimedis sepulchro. Nihil profecto hoc ad praesens institutum faciebat. Sed Orator nobilis, ut gloriae avidus fuit, plus etiam quam satis esset, cum dixisset, Dionysio Syracusano beatiores sibi videri Platonem, Archytam; Archimedem, arripiendam inde sibi occasionem putavit narrandi historiolam hanc, ut, cum Syracusis quaestor esset, sepulchrum invenisset Archimedis, quod ne Syracusani quidem novissent. Eam vero plusculis a se verbis prolatam epiphonemate hoc claudit: Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorâsset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Inde ad institutam disputationem revertitur. Quodsi audimus doctissimum Petrum Victorium , simile apud Sallustium exemplum habemus in Jugurthina historia: ubi narrat illa de Philaenis, qui se vivos obrui passi sunt pro Poenorum Rep. Ait enim, ista praeterire potuisse; sed eo id facere noluisse, quia non multa ante locum ipse lustrâsset. Atque hoc ita esse, probare conatur istis Sallustii verbis: Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur, egregium atque mir abile facinus duorum Carthaginensium memorare: eam rem nos locus admonuit. Sed profecto summus vir, judicio meo, non assequitur mentem Sallustii. Neque enim dicit, se Philaenorum aras vidisse: sed ait, se, quia de duabus Syrtibus, et Lepti, ejusque civitatis negotiis egerit, eo occasione hac velle aliquid addere de fratrum Philaenorum aris. Imo ne hoc quidem satis certum videtur, an ea loca unquam Sallustius lustrârit: etsi haut nesciam, ab Julio Caesare Numidiae fuisse praefectum;

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
