# Ars Historica 1.11.2.8-11

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.11.2.8 to 1.11.2.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.8

Praeterea luculentus est iste Luciani locus: …. Sunt quidam, qui rerum gestarum maximas, et memoriâ dignissimas praetermittunt, aut percurrunt. Prae imperitiâ autem, aut ineptiâ et ignorantiâ, cum eorum, quae dicenda, tum quae tacenda sunt, res minimas admodum prolixe et laboriose immor ando persequuntur. Non aliter ac siquis Iovis Olympici pulchritudinem universam, quae tanta est ac talis, nec videat, nec laudet; neque etiam iis, qui ea nesciunt, quicquam narret: sed subsellii rectitudinem, et expolitionem, et crepidae concinnitatem admiretur, et haec plane magno studio exponat. Aliquanto etiam post scite ait idem, …. Proinde merito dixerit quispiam, tales scriptores rosam quidem ipsam non videre: spinas autem, quae juxta radicem enascantur, accurate contemplari. Nec possum, quin alteram etiam similitudinem ejusdem auctoris adscribam, sane venustam. Nam cum dixisset, magna copiose esse exponenda, parva autem et minus necessaria satius esse percurrere, quin potius multa debere praetermitti: scite subjungit, …. Neque enim, si convivio accipies amicos, omniaque fuerint apparata, ob hoc inter media bellaria, et aviculas, et patinas tam multas, et apros, et lepores, et sumina, saperdam quoque appones, et pulmentum, si illud etiam fuerit apparatum: sed quae viliora sunt negliges. Hanc historiae legem valde in Chronicis suis neglexere Dominicani Colmarienses: ut cum annotant, mulierem peperisse quatuor liberos, pueros aliquot a lupis fuisse comestos, mures vastasse frumenta, gallinam peperisse ova duos habentia vitellos, quo anno fuerit cerae et mellis copia, aut quo penuria frumenti: aut de gallo sub cujus ventre gallina transiret, vel de viso erinaceo, sive, ut ibi vocatur, porco spinoso: Calendis Junii fraga, pisa, et cerasa in Alsatia fuisse matura, ab muliere viduam cum puero interemtam fuisse, ab alia fuisse interfectum maritum: aliaque id genus, quae privatorum diariis conveniant magis, quam actis publicis. At eam, quam dixi, historiae legem optime servat Dio Cassius: ut qui nusquam ad minutias dilabatur: vel siquid, quod levius videatur, minime praeterire volet, excusatione utatur: ut facile liqueat, neutiquam imprudentiâ, vel inscitiâ, peccare. Exemplo esto iste ejus locus in excerptis Xiphilini e Commodi vitâ: …. Neque vero quicquam existimare debet, me propterea minuere gravitatem historiae, quod haec scribo. nam cum ea ab imperatore facta sint, affuerimque ipse praesens, viderimque singula, audiverim, et collocutus sim, nihil reticendum putavi: sed ea perinde volui, atque si maxima essent, apprimeque necessaria, posteris memoriae prodita relinquere. Et sane nusquam facilius veniam merentur historici, si minutiora quaedam recenseant, quam si ejusmodi sint, ut summos viros spectent, et quae coram viderint, vel audierint ipsi illi, qui narrant. Nam quisquis novit vanitatem mortalium, facile cogitare potest, quam proclivis sit error in omnibus istis, quae ab aliis fando accepimus. Quotusquisque enim est, qui non vel ea, quae quotidie fiunt, sive affectu abreptus, sive incuriâ deceptus, longe aliter narrare soleat, quam facta sint?

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
