# Ars Historica 1.12.1-3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.12.1 to 1.12.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.12.1

Acceditur ad ea, quae partem aliquam narrationis respiciunt. Partes istae recensentur. Prima earum est persona: de quâ quaeritur, utrum ipse is, qui res gessit, de iis historiam scribere possit. Ostenditur, secisse id multos viros praestantes: eos inter Iulium Caesarem. Quamquam hic non videatur omnia satis bonâ fide narrare. Et omnino esse difficile, ut aliquis modestior suas laudes promat, aut ut quisquam honoris avidior posteris tradat culpas suas. Eo satius esse, ut alteri de nobis scribendi provincia committatur. Saltem non suscipi debere, nisi magnum aliquod urgeat bonum. Posse etiam, quae de nobis scripserimus, edi sub nomine cujuspiam amicorum, aut sub nomine ficto. Denique satius videri, ut de se quisque loquatur tanquam de alio, quam ut illud EGO aut NOS, fastidiosis ac invidis hominibus identidem inculcet. Sed de isto satis. Nunc ab iis, quae narrationem universe spectant, accedamus ad ea, quae partem aliquam respiciunt. Partes istas enumerat Plutarchus libro de Homero. Ubi, cum dixisset, historiam esse rerum praeteritarum narrationem, subjungit ista; …. In propriis locorum vel hominum nominibus quae a barbaris accipimus, poetae quidem emollire voce barbarum sonum licet, historico autem quam proxime abeundum a barbaris. Multum enim illud facit ad historiae lucem, si continuo manifestum sit legenti, quae loca signentur. Hinc Lupus Servatus (qui Ludovici Pii temporibus claruit, et deinceps) praefatione in Vitam S. Wigberchti: Id autem a periti benevolentia lectoris obtinuerim, ut sicubi Latini sermonis lenitas hominum locorumve nominibus Germanicae linguae vernaculis asperatur, modice ferat, ac meminerit, non carmen me scribere, ubi poeticâ licentiâ nonnunquam nomina mutilantur, atque ad sonoritatem Romani diriguntur eloquii, vel penitus immutantur: sed historiam, quae se obscurari colorum obliquitatibus renuit. Sane maximus vir Thuanus in sui temporis historia, quando res Belgicas enarrat, saepe in locorum nominibus vix a Belgis intelligitur, quia loca appellat non ut Belgicis sonant auribus, sed ut corrupte ea proferunt Galli, non satis assequentes Belgicorum sonum.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
