# Ars Historica 1.12.10-13

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.12.10 to 1.12.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.12.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.12.10

Haec nos vitare cupis; et, si recipis caussam nostram, vitabimus. Haec Cicero ad Lucceium. Cui fortasse et caussam suam probavit: quod inde verisimile fit, quia Lucceii, orationes in Catilinam citat Asconius, notis in orationem, quam Cicero habuit in toga candida. Addam et egregium Plinii locum ex epist. VIII lib. 1, quae est ad Pompeium Saturninum: Hujus cunctationis meae rationes non tam in scriptis, quam in ipso materiae genere consistunt. Est enim paullo quasi gloriosius et elatius. Onerabit hoc modestiam, etiamsi stylus ipse fuerat pressus demissusque, propterea quod cogimur, cum de munificentia parentum nostrorum, tum de nostra disputare. Anceps hic et labricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinetur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis auribus accipi solent: quam difficile est obtinere, ne molesta videatur oratio de se, aut de suis, disserenti? Nam cum ipsi honestati, tum aliquanto magis gloriae ejus, praedicationique invidemus: atque ea demum recte facta minus detorquemus, et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur. Et aliquano post: In ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus, sed propriae laudi servisse videamur. Praeterea meminimus, quanto majore animo honestatis fructus in conscientia, quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet: nec si casu aliquo non sequatur, iccirco quod gloriam non meruit, minus pulchrum est. Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare, quia fecerint, sed ut praedicarent, fecisse creduntur. Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso, qui gesserat, recensente, vanescit. Homines enim, cum rem destruere non possunt, jactationem ejus incessunt. Ita si silenda feceris, factum ipsum: si laudanda, quod non sileas, ipse culparis. Atque haec praecipue sunt, quae in utramque partem dici posse videntur. Quibus expensis, in eam maxime sententiam inclino, si idoneus rerum nostrarum scriptor obtingat, satius esse, per alium id fieri, quam ut ipsi virtutis nostrae praecones fiamus. Sin ita fortunati minime simus, posse quemque commentarios de rebus suis scribere, exemplo summorum virorum, quos ante diximus. Ac proderit tum libellus Plutarchi, Quomodo se ipsum quis citra invidiam possit laudare. Cujus epilogus est iste, …. Ubi videmus, duo tantum tempora adsignari, quibus de nobis dicere, aut scribere possimus. Atque hoc verissime a prudentissimo et gravissimo scriptore dictum esse, luculenta ostendunt exempla, quae libello illo adferuntur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
