Latin
1.12.4 to 1.12.6
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.12.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, ut parteis has distinctius tractemus, primum agendum de persona: hinc de actione ejus: deinde de actionis circumstantiis, quae duae sunt, locus et tempus: postremo videbimus de istis, quae rem vel antecedunt, ut consilia: vel comitantur, ut modus: vel consequuntur, ut eventus. De persona unum illud in disquisitionm venit, utrum idem ille, qui res gessit, scribere eas possit. Non levia sane sunt, quae hoc suadent. Nam seu ratione pugnandum est, quis melius res novit, quam qui gessit? sin exemplis agendum est, multa pro hac sententia possunt adferri. Primum nomino Claudium Caesarem, quem octo de vita sua libros scripsisse, cognoscimus ex Tranquillo in vita ejus . Sed respondeat aliquis, magis hoc inepte, quam ineleganter fecisse, ut idem auctor est :item principis hujus stultitiam, non ab aliis tantum, sed matre etiam Antoniâ, solere rideri: quemadmodum alibi idem testatur. Age igitur, alios laudemus, qui nihil minus soleant, quam, ut Nero de Claudio hoc dicebat ,m…rari. Sunt isti L. Sylla, P. Rutilius Rufus, Q. Aemilius Scaurus. De quibus auctores habeo Ciceronem in Bruto, Tacitum in Agricola, Plutarchum in Sylla; ut de Grammaticis veteribus nihil dicam. Taciti verba, quae adscribantur, dignissima sunt: Apud priores, ut agere memor atu digna pronum, magisque in aperto erat: ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia, aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare, fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt. nec id Rutilio, et Scauro, citra fidem, aut obtrectationi fuit. adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. Tribus istis tres alios addo, magnos sane viros: Terentium Varronem, cujus de vita sua libros citant antiqui: Julium Caesarem, cujus commentarii supersunt de bello, quod in Galliis gessit, item de bello civili: Augustum Caesarem, quem vitam suam Cantabrico tenus bello tredecim fuisse libris complexum, auctor est in vita ejus Tranquillus;