# Ars Historica 1.14.1-3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.14.1 to 1.14.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.1

Neglectu duorum historiae luminum, Chronographiae, et Geographiae, (sub qua et Chorographiam, et Topographiam complector) magnas in historia tenebras oboriri. Hellanicum, et Fabium Pictorem, temporis fuisse negligentiores. Nonnunquam obiter adjici, siquid memoriâ dignum alibi eodem tempore factum sit. Cur Appianus pro locis historiam distinxerit. Etiam loci contemti descriptionem necessariam esse, si absque ea res minus intelligatur. Posse et interdum, loci factâ mentione, addi, siquid olim admodum memorabile ibidem contigerit. Primordia urbium, ac gentium, multum fere incerti habere; eoque caute hîc agendum. Apersona, atque actione, venio ad circumstantias rei. Quae duae sunt, locus, et tempus: quorum si alterutrum negligatur, magnae tenebrae affunduntur historiae. Iccirco, ut superius vidimus, Cicero etiam in historia requirit, ordinem temporum, et regionum descriptionem. Graeci vocant …: quae duo ad historiam pertinere, etiam Eustathius docet commentario in Dionysium … . Nam in eo dividi ait historiam in topicum, pragmaticum, chronicum, et genealogicum. … inquit, …. hoc est, Praesens vero opus, veteres appellant historicum, constans ex topico, pragmatico, chronico, et genealogico; in quae historiam dividi aiunt. Ex topico, cum universi libri scopus sit orbis terrarum descriptio. Ex pragmatico, in quibus alia quaedam enarrat, et populorum mores exponit. Ex chronico, cum temporis meminit, quo quid accidit; puta non modo sub quibus consulibus, sed etiam regibus. Ex genealogico, velut cum Sauromatas ait ab Amazonibus genus ducere, atque Locros, qui ad Zephyrum vergunt, a servis. Ex quatuor istis, in quae Eustathius historiam dividit, … ad personam, … ad actionem sive rem pertinet: … vero, …, hujus proprie sunt loci. Distincte dicam de utroque. Ordiar autem a tempore. De quo ita Tatianus oratione …. Iccirco et B. Chrysostomus comparat rationem temporum cum limitibus agrorum: quia ut absque his agri ita sine illâ res gestae confundantur. Oprimo igitur jure Hellanicum reprehendit Thucydides: uti et Fabium Pictorem Dionysius Halicarn. Neuter enim accuratam habuerat temporum rationem.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
