Latin
1.14.11 to 1.14.12
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.14.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero in universa historia, tum imprimis in hujusmodi descriptionibus, brevitati studere oportet. Lucianum audiamus: …. Imprimis vero tibi temperandum in descriptionibus montium, vel murorum, vel fluminum, ne vim orationis inepte ostentare videaris, et omissa historia tuum ipsius negotium agere. Sed cum illa paullum attigeris, utilitatis et perspicuitatis tantum gratiâ, mox inde digrediaris: evitato, quod in illa re est, glutino, et omnibus hujusmodi cupediis. Hujusmodi igitur rationem inire oportet in locorum descriptione: neutiquam vero imitandi sunt illi, qui …; ut est apud Lucianum. Quales, cum in multa praeclare gesta inciderint, similes esse ait famulis recens ditatis ex domini bonis, qui ignorant, quo pacto induere vestem conveniat, neque ut ex lege sit coenandum: sed in mensam irruentes, quamvis appositae sint gallinaceae, suillae, leporinae carnes, tamen pulmento aliquo sic sese replent, ut propemodum rumpantur.