# Ars Historica 1.14.8-10

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.14.8 to 1.14.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.8

Nec insidiae duntaxat, sed alia etiam ad istiusmodi locorum descriptionem praebere occasionem possunt. Ita Sallustius in conjuratione Catilinae, cum dixisset, Lentulum in carcerem a consule Cicerone esse deductum, addit illa, Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur, ubi paullulum escenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humani depressus. eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus juncta. Isti descriptioni continuo subdit: In eum locum demissus est Lentulus. Possumus quoque, si loci minus clari mentio fiat, adjicere, fiquid olim memorabile in eo contigerit. Nam et veterum id faciemus exemplo, et res ea, uti lucis, ita voluptatis non parum, adferet lectori. Livius lib. XXXIV: Quinctius, satis jam omnibus paratis, profectus ab stativis, die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit: quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno signis collatis dimicâsse dicebatur. Similiter etiam in magis illustribus, ut urbium, et aliorum non ignobilium locorum descriptione, dicere aliquid licet, quod ad originem et primordia eorum pertineat. Nam hoc etiam ad historiae dignitatem confert. Sed videndum, ne incerta pro certis adferamus. Pleraque enim illa commentitia esse solent: ut quae de Judaicae gentis origine Tacitus adfert. Quare omnino hîc judicio opus est. Idem de initiis nationum dictum velim. Uti sunt, quae Sallustius in Jugurtha narrat de gentibus, quae initio Africam habuere. Nam ex Afrorum fide refert, Herculem in Hispania interiisse: exercitum vero ejus, qui ex variis gentibus compositus erat, in diversas esse terras delapsum: Persas autem, item Medos, atque Armenios, in proximam Africam navibus esse transvectos: Persas dedisse originem Numidis: ac alveos navium inversos primitus iis pro tuguriis fuisse: atque inde esse, quod adhuc agrestium Numidarum domus essent oblongae, et incurvis lateribus tectae, carinarum instar: Medis vero, postquam iis Libyes accessissent, nomen paullatim esse corruptum, ac pro Medis Mauros esse dictos. Haec, atque alia ejusmodi, non multum a fabulis abesse videntur: saltem valde diversa ab iis sunt, quae Graeci scripsere. Iccirco ea narraturus Sallustius, caute prius hunc in modum viam sibi munit: Qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permisti sint: quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est: tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiemsalis dicebantur, interpretatum uobis est; utique, remsese habere, cultores ejus terrae putant: quam paucissimis dicam. caeterum fides ejus rei penes auctores erit.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
