# Ars Historica 1.15.1-5

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.15.1 to 1.15.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.15.1

Consilia, modum, eventum, necessario referri debere: philosophi ac historici in isto discrimen: nec proximas solum caussas, sed remotas etiam esse adducendas. Sallustius super eo defensus, quod de conjuratione Catilinae dicturus, ab ipsis Vrbis initiis oraiatur. Partis utriusque consilia esse adferenda: item omne id, quod nisi fuisset, res aliter evenire potuisset. Si caussa ignoretur, excogitari debere caussas verisimiles: sed cautione hac utendum esse, ut nequem iis impulsum dicamus, sed impulsum VIDERI. Dionysii Halicarnassensis, Sempronii Asellionis, et Polybii judicium de historiis, quae caussam, modum, eventum, negligunt. SUpersunt natrationis partes eae, quae rem vel antecedunt, vel comitantur, vel consequuntur. Antecedunt consilia, eorumque caussae. Ut non in philosopho solum, sed etiam historiae scriptore lectoreque locum habeat poetae illud , Felix, qui potuit rerum cognoscere caussas. Sed hoc inter eos discriminis est, quod philosophus exquirit caussas rei universalis: historicus vero rei singularis, nempe actionum humanarum. Itaque hîc videndum, quo fine quid factum sit: uti; nunquis eo spectârit, ut regnum occuparet, aut ut patriam liberaret, aut imperium augeret, aut barbaros compesceret, aut ut libidinem expleret, aut sese ulcisceretur; et similia. Videndum autem ne, quod a multis fieri solet, principi, umcaussam et praetextum, confundamus. Quae optime distinguit Polybius lib. 111 . Verba ejus Latine solum ponam: Eorum qui res Hannibalis memoriae prodiderunt, nonnulli cum exponere caussas vellent, ex quibus artum est inter Carthaginenses ac Romanos bellum, primam hanc adsignant, quod Saguntum Carthaginenses obsederint: alteram vero hanc, quod contra pacis leges amnem Iberum iidem transierint. Ego vero initia quidem belli ea fuisse, infitias non ierim, caussas exstitisse nequaquam concesserim. quin longe aliter res habet. Nisi quis putet, Alexandri transitum in Asiam, belli contra Persas caussam fuisse: et quod Antiochus Demetriadem venisset cum classe, ejus quod cum Romanis ab eo gestum. quum neutrum verum est, ac ne probabile quidem. Nam quis eam fuisse caussam existimet multorum, quae partim Alexander antea, partim etiam Philippus, dum adhuc erat in vivis, effecerat, et ad bellum adversus Persas apparaverat?

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
