# Ars Historica 1.17.10-13

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.17.10 to 1.17.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.10

Posterioris exemplum sit, si, quae Spartianus scripsit, revoces ad tria haec capita; publice gesta, peregrinationes, et caeteram vitam privatam. In posteriori genere per eadem capita eundum, per quae oratores procedunt in genere demonstrativo: ut sunt; genus, patria, ingenium, indoles, forma, opes, educatio, mores, studium virtutis et sapientiae, amici, vitae genus, pietas; prudenter, juste, fortiter, moderate dicta, vel facta; honores, conjugium, liberi, mors, fama, et siqua hujusmodi alia: de quibus in Oratoriis Institutionibus, ac Partitionibus satis dictum nobis. Interim cavendum, ne ex historica vitae narratione faciamus elogium, aut vituperationem: quae plurimum ab historia differre, ex Luciano superius ostendimus. Ut vero melius perspiciatur modus, quo vitae scribi debent, exemplum capere possumus ex Cornelio Nepote, a quo Attici vitam elegantissime scriptam habemus. Uti et Imperatorum vitas, quas falso tribuunt Aemilio Probo. Nepoti adde Tranquilli illa, quae exstant. E Graecis virorum principum vitas nobis reliquit divinus Plutarchus: philosophorum, Laertius: Demonactis, Lucianus: Apollonii Tyanaei, Philostratus secundus, primi, qui singularum iconum edidit librum, ex filia nepos. Nec praetereundus Philostratus tertius, secundi ex fratre nepos, qui sophistarum vitas libris duobus complexus fuit: uti nec Eunapius, qui et ipse de sui aevi sophistis librum scripsit plane luculentum, nisi quâ parte favet Platonicorum istius aevi magiae, Christianae vero religioni omnino iniquior est.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
