# Ars Historica 1.18.16-18

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.18.16 to 1.18.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.16

Ex his satis liquet, neutiquam eorum probari sententiam posse, qui historiam definiunt , rerum gestarum cum laude aut vituperatione narrationem. Nam oratoria quidem laudatio in historia locum non habet: ut vero … laudemus, licet quidem, dum suo loco, et tempore, et cum modo fiat: sed tamen non est de historiae …, ut constat ex iis, quae de ejus natura superius diximus. Caute itaque etiam accipi debent, quae doctissimus Jovianus Pontanus in Actio suo scribit: Illud, inquit, rerum scriptori servandum maxime, atque in tota rerum serie, ut pro locis, rebus, occasionibus, judicis ipse personam induat, ut laudet, condemnet, admiretur, deprimat, misereatur, nunc rideat humanos casus, nunc deploret: demum meminerit, demonstrativo in dicendi genere se versari, ac cum laudandi, tum vituperandi onus a se esse susceptum. Ubi in altero etiam vix ausim assentire. Ait, historici munus esse, legentium animos ad commiserationem movere. At quanto aliter Polybius! qui muliebre id putat atque effoeminatum: neque Philarchum reprehendere eo nomine veretur. Et sane tragoediae id propositum, non historiae: quae immane quantum distant. Tamen non videtur vitiosum, si res adeo sit miserabilis, ut animus cohibere se minus possit, quin in affectum hunc erumpat. Cujus rei exemplum non unum in Livio habemus: ut cum alibi, tum in Albae ruinis . Nam quid ad misericordiam movendam aptius dici potuit Livianis istis? Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem. quae, ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis, et cursus per urbem armatorum, omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste, ac tacita moestitia, ita defixit emnium animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illas visuri, pervagarentur. Vt vero jam equitum clamor exire jubentium instabat; jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur; pulvisque ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ, omnia impleverat: raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates, tectaque in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutuâ miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa august a praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo:

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
