# Ars Historica 1.18.19

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.19

unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Hactenus Livius, graphice omnino, et oratorium plane in modum: adeo ut vel rigidum aliquem Zenona, vel Catonem, possint commovere: iis vero, quibus mollior animus, vel lacrimas excutere valeant. Sed orationem hujusmodi … locum in historia non habere, nisi in atroci aliqua, ac publica calamitate: satis ex iis liquet, quae antea diximus.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
