Latin
1.20.10 to 1.20.11
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.20.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum Herodotus quidem conciones (ut Marcellinus in Thucydidae vita ait) …. At accuratas conciones, ac perfectas, primus, quemadmodum ab eodem Marcellino refertur, Thucydides scripsit. Ac libro quidem primo apud eum habemus contrarias Corcyrensium et Corinthiorum orationes: quibus utrique societatem, atque auxilium Atheniensium poscunt. Item Peloponnesensium ad Athenienses, quâ postulant, ut aut Corcyrenses adversus Corinthios bello juvare desistant, aut se hostes adversus Peloponnesenses profiteantur: item Atheniensium, quâ respondent Peloponnesensibus. Adhaec Corinthiorum, quâ adhortati Lacedaemonios, ut Atheniensibus quamprimum bellum inferrent: Atheniensium, quâ Corcyrensibus respondent: Archidami, Spartanorum regis, Lacedaemoniis suis suadentis, ut ne propter Megarensium, Corinthiorum, et aliorum querelas, statim Atheniensibus bellum inferrent, sed prius cum iis per legatos agere vellent: item Sthenelaidae, Ephororum unius, quâ auctor est, ut quamprimum adversus Athenienses bellum decernatur. Insuper Corinthiorum altera, qua Lacedaemonios ad suscipiendum bellum vehementius accendunt: ac denique Periclis, quâ Atheniensibus suadet, ut potius bellum eligant, quam duras adeo conditiones sibi ab imperiofis Lacedaemoniis praescribi patiantur. Similiter sex sequentibus libris variorum conciones refert. Solus octavus earum est expers. Atque hinc patrocinium suae olim quaesiere sententiae Cratippus ac Dionysius :quorum sententia erat, orationes in historiis …:atque addebant, Thucydidem propterea …. Sed in isto quidem, Cratippo, et Dionysio facile assentio, orationes crebras, longas, intempestivas, rebus impedimentum adferre, ac praeterea auditori creare molestiam: sed de quibusvis orationibus id verum non est: quemadmodum in eo etiam ratio illos fugit, quod Thucydidem putant extremo libro conciones neglexisse, quia aliter hac de re tum judicaret, quam fecisset, cum priora scriberet. Neque enim hoc, judicio fecit, sed imbecillitate ac morbo coactus: quippe qui, dum in scribendo octavo est, vivendi fecerit finem: eoque extremam operis partem imperfectam reliquerit: quemadmodum superius ex Marcellino dicebamus. Itaque jure optimo, qui postea consecuti sunt, non actavum Thucydidis, de quo multi, an Thucydidae esset, dubitarunt, sed priores libros imitari voluerunt. Fecit hoc Xenophon, qui in opere de Cyri paedia varias conciones habet: ut illas, Chrysantae, Pheraulae, Assytiorum regis, Cyaxaris, Cambysis: et multo plurimas ipsius Cyri: atque inter alias illam, quam ad proceres habuit de ratione conservandi augendique imperii, quod pepererat: item quam morti vicinus habuit ad Cambysen et Tanaoxarem filios, quo eos ad fraternam concordiam hortaretur. Nec in ficto solum argumento id fecit, sed etiam in libris de expeditione Cyri: ubi orationes recenset Clearchi, Tissaphernis, Hecatonymi, ac suas imprimis. Uti illam ,quâ, belli ducibus a Tissapherne perfide interemtis, consolatur milites, et ad animi magnitudinem excitat: item quâ poscit a Seuthe, ut stipendia promissa militibus persolvat: atque alias hujus generis. Similiter egit in libris de rebus gestis Graecorum. Ut cum Critias Theramenem perfidiae ac proditionis accusat: ac Theramenes ad ea respondet: item cum civis Sicyonius defendit se, quod Euphronem occidisset: ut nihil dicam de orationibus Callicratidae, Euryptolemi, Thrasybuli, Cleocriti, et multorum aliorum.