# Ars Historica 1.20.12-13

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.20.12 to 1.20.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.12

Qui vero Polybium a concionibus abstinuisse existimant, sane ostendunt, se plane hospites esse in gravissimo illo scriptore. Sunt enim apud eum non paucae; aliae quidem obliquae, aliae vero directae, aut mixtae. Obliqua est illa Hannibalis, qua , postquam Alpes superâsset, milites suos, exemplo prius animatos, vehementius accendit. Obliqua etiam est illa P. Cornelii ad milites hortatio, quae Hannibalis orationem excipit. Obliqua item Agelai Naupactii adhortatio ad regem Philippum. Sed directa est, quam Annibal habuit ante Cannensem pugnam. Item oratio Chlaeneae Aetoli, gentis suae nomine ad Lacedaemonios legati, quâ in Philippum, Persei patrem, invehitur, ac universam macedonicorum regum domum. Item, quae hanc continuo excipit, oratio Lycisci Acarnanis, suae gentis ad eosdem Lacedaemonios legati, quâ Philippum ac reges Macedonas adversus Chlaeneam defendit, ac Spartanos hortatur ad concordiam, et societatem cum Graecis caeteris, ob periculum imminens a Romanis. Directa quoque est illa universae Graeciae nomine habita ad Aetolos, quâ eos hortatur orator, ut bellum cum Philippo rege gerere desinant, ac sibi caveant a Romanorum consiliis, nisi et Graecis reliquis libertatem, et sib salutem inviderent. Item Prusiae , qua Ptolomaei Philopatoris filium, post patris excessum, populo commendavit. Similiter T. Quinctii , milites hortantis ad fortiter pugnandum adversus Philippum. Mixta vero est L. Aemilii , quâ suos ad strenue dimicandum animat: et Annibalis , quam habuit ante praelium Cannense: et Scipionis ad seditiosos milites: item altera Annibalis in Africam revocati, habita ad Scipionem: et Scipionis, quâ Annibali respondit: et Eumenis regis, de urbibus Asiaticis libertate donandis. Quae omnes oblique incipiunt, sed directe postea procedunt. Sed enim, dicet aliquis, refugit conciones Dionysius Halicarnass. Minime vero, modo ex libris Antiquitatum Romanarum judicium ferre lubet. Nam centenas in iis orationes lego: imo lib. VII. disertim ait, inseri orationes eas historiis debere, quae in controversiis habitae sunt. Nec interim diffiteor, eum epistolâ ad Tuberonem improbare conciones, idque praeeunte Cratino, ut antea diximus. Unde Sebastianus Maccius scribere non dubitat, Dionysium propriis suis armis convinci: damnare orationes in aliis: ipsum tamen tam obliquas, et mixtas, quam etiam directas, passim frequentare. Verum, qui hoc in Dionysio reprehendunt, minime cogitant, eum prius, ac fortasse juvenem etiamnum, libros Rhetoricos edidisse: postea aetate, et judicio grandiorem, historias scripsisse. Nam cui verisimile fiat, quo tempore in historia Thucydidem imitaretur, eodem in Rhetoricis reprehendisse scriptorem florentissimum? Quare vel hoc dicendum, quod diximus: vel statuere oportet, non quasvis reprehendisse conciones, sed eas duntaxat, quae frequentes nimis essent, aut justam excederent magnitudinem, aut non suo loco adhiberentur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
