Latin
1.20.14 to 1.20.16
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.20.14-16
Unproofread scanNot analysed yet
Sane haec Diodori Siculi mens fuit: quem cum Bodinus in methodo historiae suae reprehendit, quasi in leges suas peccet ipse, conciones historiae inserendo, plane assecutus non est mentem Diodori. Nam solum eos damnare se ait, qui …,quique utuntur …. Ac rationem geminam addit, quia tales, et narrationis cursum interrumpant, et lectorem in historiae cognitione morentur. Venuste etiam ait, eos …. Quasi eos dicat …facere. Quae cum dixisset, mox, ubi conciones habeant locum, et quem in iis modum servare conveniat, ostendit. Locus paullo prolixior est, sed tamen mire illustris, quem iccirco integrum, sed Latine duntaxat, ne longiores simus, apponemus. Qui, inquit, prolixas nimis conciones historiis inferciunt, aut crebris declamationibus utuntur, eos non injuriâ quis reprehendat. Praeterquam enim, quod continuam narrationis seriem intempestivâ orationum introductione interrumpunt; etiam illos, qui cupide ac studiose expetunt rerum cognitionem, remorantur. At enimvero, quos suam dicendo facultatem ostentare juvat, iis seorsum conciones publicas, et sermones a legatis habitos; laudationes item, ac vituperationes; atque id genus alia, componere licet. Nam qui, styli moderatione adhibitâ, separatim utrumque argumentum elaborarint, non praeter rationem utroque tractationis genere laudem promerentur. Iam vero occurrunt, qui, in Rhetoricis ornamentis nimii, totam historiam velut appendicem concionum fecere. Atqui non mala duntaxat scriptio molesta est: sed hoc etiam, quod, licet in caeteris scopus attingi videatur, a conveniente tamen locorum et temporum ordine aberretur. Propterea qui id genus scripta legunt, partim artificiosas illas orationes, etiamsi maxime appositae videantur, transiliunt: partim prolixitate et intempestivâ scriptoris diligentiâ lassati, prorsum a lectione desistunt. Nam historiae natura simplex est, et inter se cohaerens, adeoque corpori animato similis: cujus pars avulsa gratiam illam animalem deperdit. Contra quod debitam habet compositionem, suo commode loco observatur, et totius descriptionis cohaerentiâ jucundam et perspicuam exhibet lectionem. Nec tamen artificium Rhetoricum usquequaque repudiatum omnino ex historia profligamus. Nam quia varietate historia exornari debet: quibusdam in locis hujusmodi orationes adoptari necessum est. Et hac opportunitate ne me quidem privatum velim. Itaque si circumstantiae legati, aut consiliarii, aut id genus aliorum, orationem expetunt: qui tum ad certamen non animose descenderit, etiam ipse culpandus fuerit. Rationes enim non paucas quis invenerit, quare saepenumero Rhetoricus ornatus sit adhibendus. Nam de multis dextre ac praeclare dictis per negligentiam hautquaquam praetereunda sunt memoratu digna, et quae conjunctam cum historia utilitatem habent. Aut ubi res magnificae fuerint, atque splendidae;