# Ars Historica 1.21.1-5

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.21.1 to 1.21.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.21.1

Etiam Latinis historicis usurpatissimas esse conciones, multis comprobatur exemplis. De Caesare falli, qui eas refugisse tradiderunt. Sallustius Liviusque defensi adversus Trogum Pompeium. Quando concionibus locus sit, ostensum. Iovium in his modum non tenere: nec tamen adeo in culpa esse, quam multis videtur. Viro docto responsum de oratione Habraymi Bassae apud Iovium. Nec conciones solum, sed epistolas etiam inseri historiis. Non requiri in iis, ut verba scriptoris reserventur. Scipionis Gentilis, et Christophori Colleri sententia refellitur. VEnio ad Latinos. Quorum agmen ducet Crispus Sallustius, Romanae historiae princeps. In cujus Catilinaria est oratio Catilinae, quâ in abdita aedium parte, eos, quos consilii sui participes habuit, hortatur, ut sese, quemadmodum loquitur ipse, in libertatem vindicare vellent: item legatorum C. Manlii ad Q. Martium regem: item Caesaris, quâ suasit, ut ne Catilinae socii afficerentur morte, sed bona eorum publicarentur; ipsi in vinculis per municipia haberentur, quae maxime opibus valerent: item M. Porcii Catonis, qua auctor fuit, ut de confessis, sicut de manifestis rerum capitalium, supplicium sumeretur: adhaec alia Catilinae ad milites, cum statuisset cum Antonio confligere. In Jugurthina itidem habemus orationem Micipsae ad Jugurtham, Adherbalis ad Senatum Romanum, C. Memmii ad Quitites, Marii ad eosdem, Syllae ad Bocchum regem, et Bocchi ad Syllam. Etiam ex deperditis Historiarum libris supersunt oratio Lepidi cons. ad pop. Rom. quamque Philippus habuit in Senatu, et C. Cottae consulis ad populum, et Marci Tribuni Plebis, ad eundem. Sed litem nobis intendunt de Caio Julio Caesare: quem refugisse conciones aiunt. Sane verum si dicerent, parum tamen efficerent: neque enim ille historiam justam, sed commentarios duntaxat scripsit. Nunc autem tantum abest, ut verum dicant, ut nihil a vero sit magis alienum. Pleraeque tamen conciones ejus sunt obliquae: ut lib. I. de bello Gallico illa legatorum Helveticorum apud Caesarem: item Diviconis, qui legationis princeps erat. Lib. II, Divitiaci pro Aeduis. Itidem lib. IV. oblique orant legati Germanorum apud Caes. Lib. V. Ambiorix similiter orat. Lib. VII Vercingetorix, item Aeduorum legati, et Caesar ipse apud milites. Item lib. I de bello civili Caesar apud milites oblique concionatur. Lib. III. Vibullius Rufus apud Pompeium.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
