Latin
1.22.13 to 1.22.15
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.22.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
quis nescit, Polybium, ut de hoc primum dicam, fuisse filium Lycortae ? At is non tantum Achaeorum ad Romanos, sed etiam ad Ptolomaeum, AEgypti regem, legatus fuit. Imo gentis Achaeorum fuit …,quem Latini praetorem, vel imperatorem, vocant. Eâque in dignitate, et prudentissimis consiliis, et rebus fortiter gestis, tanto se honori parem ostendit. Quae ex Polybianis legationum excerptis certissima sunt: et, si ista nondum viderat Maccius, saltem pleraque horum ex Livio, quem unum cum Thucydide praedicat, scire debuit. Siquidem Livius lib. XXXV narrat, praelio, quod inter Philopoemenem, et Nabidem, commissum fuit, Lycortam hunc Megalopolitanum equitibus praefuisse. Idem Livius lib. XXXVIII. sic de eo scribit: Vtrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suorum caussam legationemque Achaeis injunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megapolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt. Et libro proximo: In Peloponneso adventus Romanorum legatorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire jussi erant, exspectabatur, adversus quos, ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor consilium indixit. Ubi et mox Lycortae hujus ad Appium orationem subjungit. Et quale est, quod Polybium fuisse Scipionis duntaxat paedagogum calumniatur? Quasi in eam spem, ut pueros doceret, educatus fuerit a patre, principe Achaeorum, quorum Resp. inter Graecos tum plurimum poterat, unde et (verba Livii sunt) magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat. lmo quod Cicero, et alii, Achaiam …pro universâ usurpant Graeciâ, id non aliunde est, quam quia, cum Romani Graeciam subigerent, Achaei in ea principatum obtinerent: quemadmodum in Oratoriis Institutionibus etiam diximus. Ab nobili eâ gente Polybius cum patre Lycorta, et Arato, Arati filio, legatus missus fuit ad Prolomaeum Epiphanem. Et hic honos cum ei in patria haberetur, necdum attigerat aetatem legitimam capessendae Reip ut ipse indicat. Etiam postea Achaeorum ad consules Romanos in Thessaliam legatus fuit: ac mox in patriam reversus consilio suo effecit, ut Achaei liberarentur multâ, quae exsuperaret CXX talenta. Praefectus quoque equitum fuit. Postquam vero in Romanorum venit potestatem, Scipio, elegans liberalium studiorum, omnisque doctrinae et auctor, et admirator, domi militiaeque secum habuit: ut Velleius Paterculus inquit. Nec solum Scipioni huic Africano, quamquam unus is multorum instar esse posset; sed regibus etiam, variarumque gentium principibus, summâ amicitiâ conjunctissimus vixit. Multum etiam Locriorum civitati utilis fuit ,quae uni huic acceptam tulit immunitatem durissimorum onerum, cui adstricta erat legibus pacis initae cum Romanis. Nec si Polybius de se ista tacuisset, alii ea ignorare nos sivissent.