# Ars Historica 1.22.19-21

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.22.19 to 1.22.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.22.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.22.19

ut superius etiam dicebamus. Nec propterea necesse puto, ut hac semper parte Polybium potius imitemur, quam caeteros, qui in digrediendo et parciores sunt, et breviores. Est enim non unum historiae genus: neque idem historicis omnibus propositum est. Polybius non contentus prodere sui temporis historiam, simul … tradere instituit civilis doctrinae, tum ejus quae in administranda Rep. versatur, tum quae ad militarem disciplinam pertinet: quibus duabus partibus politice absolvitur. Idem si nobis propositum sit, locum itidem habebunt digressiones etiam longae, et philosophicae. Sed non omnia sic tractari opus est: imo nec omnia debent, nec ab omnibus possunt. A Polybio ad Sallustium venio: quem temere ait Maccius generis nobilitate Livio cedere. Nam quo veteri auctore id adstruet? Nec dicere possit dignitate inferiorem fuisse: nam et quaestor, et tribunus plebis, et senator Romanus fuit. Imo et Julii Caesaris favore hoc consecutus est, ut Africae esset praetor: unde eas est opes consecutus, ut, qui prius paternam domum vendere fuerat coactus, is postea emerit amaenissimos hortos sub Quirinali extra pomoerium ad portam Collinam, qui hodieque dicuntur horti Sallustiani. Haec satis certa sunt: partim ex oratione eâ in Sallustium, quae vulgo Ciceroni tribuitur; quam antiquam admodum esse, vel inde liquet, quod eam, tanquam ipsius Ciceronis, Quinctilianus citet: partim ex schidis antiquis, quarum indicio istaec in Sallustii vita legimus, cum eâ, quam in sua Sallustii editione ante seculum et amplius posuit Pomponius Laetus, tum illa, quam scripsit Petrus Crinitus. Interim fatemur, vitam historici defendi non posse: uti nec illud, quod, qui ipse vitiis erat coopertus, usque adeo in illa invehatur, quasi alienis vitiis invideret. Sed de isto quaestio non est: verum, fueritne genere vili, dignitate nullâ, ac propterea animo stulte adeo superbo, ut crebro digredi soleat, atque id semper, quo, vituperantibus cunctis, sese ipse laudaret. Quae pura puta calumnia est. Nam sive digrediatur, ut locum exponat, res sine eo intelligi non potuit: sive corruptos civitatis mores, similiaque narret, sunt ea inter caussas eorum, quae deinde contigerunt. Sane quanto aliter sapiens vetustas de historia Sallustii, quam Maccius, judicavit? Nam, qui proximi illis temporibus fuere, Velleius Paterculus, et M. Seneca Rhetor, alter eum perfectissimum in forma operis sui vocat: alter ipsi Thucydidi praeferre non dubitat: nec Quinctilianus idem facere veretur: imo, a doctissimis quibusque Romanorum, principem in historicis locum ei tributum esse, vel ex Martialis de eo epigrammate notum est. Sanctorum patrum quoque si poscatur judicium, B. Hieronymus, epistolâ ad Paullinum, quae est de institutione monachi, quatuor hos esse dicit, quos historicus imitando proponere sibi debeat, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Istoc enim ordine recenset illos.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
