Latin
1.22.6 to 1.22.9
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.22.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur statuimus, digressiones tum delectare, atque ornare: tum ea confirmare, quae narrantur: quorum ille finis historici est secundarius; hunc praecipue sibi proponit: imo absque eo fine digressio culpâ non carebit. Haec caussa est, cur historicorum nonnulli sedulo digressiones refugiant. Uti a Livio factum videmus. cujus ista sunt verba libro nono: Nihil minus quaesitum a principio hujus operis videri potest, quam, ut plus justo ab rerum ordine declinarem, varietatibusque distinguendo opera, et legentibus velut diverticula amoena, et requiem animo meo quaererem: tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavit animum, eas evocat in medium: ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Et tamen ne illa quidem digressio plane extra propositum est. Nam pertinebat ad virtutem Papirii Cursoris, nôsle, an par fuerit futurus Alexandro Magno, si is cum exercitu in Italiam trajecisset. Multo minus a proposito aliena sunt illa de Masanissae varia fortuna, quae legere est lib. XXIX. Ad eam digressionem hoc pacto accedit: Caeterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit; plurimumque rem Romanam juverit: operaepretium videtur excedere paullulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno. Nec aliena ab historia Romana, quae Livius lib. XXXV narrat de Aetolorum consiliis, hoc agentibus, ut Demetriade, Sparta, et Chalcide potirentur. Quibus expositis haec subdit: Abstulerunt me velut de spatio Graeciae res immissae Romanis: non quia ipsas operaeprecium esset perscribere, sed quia caussa fuerunt cum Antiocho belli. Caute etiam hac parte se gessit Thucydides. Non item Theopompus in libris historiae Philippicae, qua egit de rebus gestis Philippi, Amyntae filii, Alexandri M. patris. Eam historiam cum digressionibus Theopompus implêsset: Philippus, proximus ab ultimo Macedonum rex, Persei pater, ex libris LVIII (tot enim scripserat Theopompus) fecit libros XVI, nihil de suo addens, sed solum digressiones ejus resecans: quemadmodum ex Photio discimus.