Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT XXIII.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.23.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ne usu veniat nobis, jubet Lucianus, ut omnia sint similia, et ejusdem coloris, atque ut reliquum corpus capiti respondeat: ne galea quidem aurea sit, thorax vero ex pannis vetustis, aut pellibus putridis; clypeus item salignus, tibialia conchis obsita, aut ex corio suillo facta. Nec debent ea esse nimis longa. quod tantumdem esset, ac siquis Rhodii illius colossi caput pumilioni imponeret. In contrarium vero peccant, qui prooemium plane omittunt. Quod idem Lucianus simile esse dicit, ac siquis hominem produceret sine capite. Solent vero tales defendere se, cum aliorum, tum Xenophontis exemplo, qui expeditionem Cyri minoris sic orditur: …. Sed respondet Lucianus, nescire istos, …. quod alibi fusius declarat. Tamen Caesar quoque prooemio abstinet. Sed commentarios ille, non justam historiam, scripsit: ut non semel dictum. Illud extremo loco in considerationem venit, num in prooemio etiam invocare debeat historicus. Sane Xenophon in Oeconomico jubet …. Philosophis quidem id in more fuisse, indicat Jamblichus in vita Pythagorae . Ac antiquos quoque oratores id facere consuêsse, testis est Servius in illud XI AEn. Praefatus Divos solio rex infit ab alto.